Noctem haudquaquam sperno, diem pro certo non valde amo. Tamen nuper matutine expergiscebar ut in diluculo ambularem. Per vastitates iter feci, nunc ad urbis centrum. Urbem reviviscentem spectare delector, per vias crapulosas et vastas sub caelo nubilis maesto erro. Aurora urbana est semper eadem, attamen tam varia quam nox genetrix. Viae immictae olent, congeries quisquiliarum ianuas suas solitas obsident, lagoenae in fenestris inque summis gradibus incolumes stant, in imis gradibus fractae iacent.

Nescio quid petam. Sed in limine inter diem et noctem mysteria clarius apparent.



Signum Salomonis regis, sapientissimi e magis antiquis,
in muro tabernae vacuae pendit.


Nunc odorem urniae angelorum cognosco.


Porta magna et atrox angiportum claudit.


Quae facinora infanda celet, nescio. Ne susurrus quidem levissimus
hamosque vinculaque evadit.


Ruinae cavae sub viis coruunt, arces regum oblitorum,
castella reginarum defunctarum. Et lapides eos obliti sunt,
nec eorum meminerunt astra.

Hodie furit insanus omnes praeterientes lacessens. Viae imminctae olent, congeries quisquiliarum portas obsident solitas, lagoenae in fenestris inque summis gradibus incolumes stant, in imis gradibus fractae iacent. Sed servi publici nunc reliqua comissationum verrunt ut urbem sordidam esse dissimulent. Abeo ita; alibi alia persequar. At, viator, memento:


Urbs novam super ossa veterum aedificatur;
siquis in quiete manes quaesiverit, videbit.

Date: 9 May 2006 10:00 am (UTC)From: [identity profile] cherubine.livejournal.com
De urina angelorum certe primus narrauisti, qua de causa multa saecula hominum te profecto inter scriptores rerum sublimium atque singularium habebunt.

De blogo tuo

Date: 9 May 2006 08:55 pm (UTC)From: (Anonymous)
Albinus Punko Maximo optimo spd.

Decrevimus novam rubricam in Ephemeride creare de blogis Latinis qui in Interrete magis magisque florent. Ope fluxus RSS 5 ultimos nuntios ostendimus. Tuum inclusimus:
http://ephemeris.alcuinus.net/rsscrapula.php
Si tibi displicet, statim amoveamus. Si autem a te liceat, nonnullos lectores tibi adducere possit.
Vale quam optime.
Albinus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit