Dum nos ad tabernam nocturnam paravimus, musicam e saeclis MCMXXX & MCMXL germanicam auscultavimus (sic titulum a carmine Wilhelmi Strienz cantoris mutuor). Anteaquam discessimus picturas multas Mellis feci, quod caliendrum novum gerebat et ostendere vult. Praeterea semper illam photographare desidero. Utinam photomachinam domi non reliquissem!
Invocatio (ut nox tabernaria nominatur) est magnum gaudium. Locus subviae proximus est Tower Hill; itaque cum e loco emergis, castellum the Tower ipsum statim vidis. Dein ruinam muri Romani et statuam Traiani aream praeteris, et haud procul sub vetusto ponte latericio vias transis. Atque taberna ipsa est pulchre antiqua, in fornicibus ferroviae sita.
Primum, et longe, in mensa cum
silkyravena colloctui sumus. Quoniam eheu! non saltavimus. DJ primam, nobis dixit Ruth, pervicacem esse. Musicam non canit ut saltemus; musicam canit ut nos erudiat. Si solum saltatarium est plerumque vacuum, culpa est plebis non illius.
Dum cerevisiam emi, obviam
ravenstokeri eo. Adeo sollicitatus erat ut non me videret donec manum coram oculis agitavit. "Totum", inquit, "in re versor: non saltant. Mox canam, sed sola carmina pertrita nec ulla callida, ut saltare possint. Vereor ne sit discothecum gothicum!" Sed et, ut ei explicavi vel hortatus sum, Dj bonus non debet magister adrogans esse. Immo DJ bonus est, et agnoscit se esse, servus publicus. Qui vult saltare non solita arcet. Dignitatem virtutemque DJis cuiusdam solo pleno nec carminibus arcanis metimur.