Mihi, classicistae antiquarioque, pessimum est inevitabilis modernitas vulgaris. Quod labor nuper est lentus et longus, horae vacant ut rete navigem. Insolita et novitates ita petiebam, et re vera multa sunt mihi insolita, sed et pertaesa et trita. Certe dico trita esse; etsi nova omnia novitatem petentia sunt eadem. auctores recentes 'cutting edge' volentes (quam trita nunc haec verba!) exemplar recens imitantur et editores tales scriptores poscunt. Paginas alias scilicet me oportet legere ut nugas hodiernas evitem. Infeliciter usus retialis labore est angustus: situs multi sunt inacessi. Praeterea primum ex istis diris casu inveni et horroris causa ipsius oculos evertere nequebam. Porro quis non legit non debet vituperare. Itaque...
Acta diurna electronica quaeque in situ suo bloga varia ostentant. (Obiter dictu verbo blogo ephemeridem euphonicam praefero). Et per scripta solita (et per bloga ipsa) dignitatem blogorum dissertant disceptant disputant. Aliquando scripta attentionem attrahunt, sed plerumque nihil dicunt novum nec grave nec ullius momenti. Scilicet hoc est censura blogorum solitissima, tamen pars minima orbis blogographici pecuniam vel editionem actorum diurnorum magnorum accipit. Meliora cum officio exspectem.
Disceptatio infinita de populismo blogi agebatur. Alii calumniant, alii laudant, sed argumenta eadem tractant. Vereor ut nova argumenta inveniant. Fortasse de hoc scribunt quod de aliis scribere nesciunt, vel sententiis novis carent. Disceptatio autem est legitima, sed iam facta'st trita. Utinam de rebus novis mox scribant sicut, e.g. estne theatrum vere mortuum?
Mehercle! cum eis nunc discepto. Hoc non in animo fuit. Mihi errorem ignosce, care lector, et progrediar. Nempe mania blogorum editores saeviunt. Quod quondam simpliciter 'columnum' appelaverunt, nunc 'blogum' nominant. Sed et distinctionem percipere non possum. Nomen solum inter ea interest. Volunt recentissimi videri, sicut parentes qui liberis dicunt se iam 'hip' esse, se iam 'to party' amare — quodcumque hoc significat.
*** *** ***
Sed iamiam hoc conspexi. Et adamabam. Spero eum mox ad quizillam navigaturum; velim scire quae persona e South Park sit!