Libros componere (et codices eorum facere) volo. Sed cum unum finiiero iam verba mea externa manebunt exstabuntque. Quid de eis? Nolo scribere desinere, tamen omnia in toto velim videre. Processus autem est scriptio. numquam ad finem iero nisi vel vitam vel calamum desinam; manebunt semper scripta a libro.

Praeterea nescio utrum librum totum conficere possim necne. Brevitas inimica mea. paucis sententiis cogitationem ullam explico. Iterationem evito, vel notionum vel verborum. Argumento perscripto fabulam totam narravi. Scriptum dccc verborum puto ingens; vix paginas iv implet. E brevitate tali magnum opus non fingo. De re quadam vix iii ista tractatula secum cohaerent. Haud enim caput sic efficio. Porro non longe rem tracto cum alia me ab ea pellicit.

Nunc ad tractatulum de Luce reveniam...

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit