Opus generis humani magnum est Absurdum. Sine nobis, absurdo a mundo deesset. Cartesii notio genii malini nonnumquam est mihi pellax, sed re vera nulla est necesse vis vel numina vel deus externus ut decipamur. facilissime, fere libentissimeque, nobis fallemus. auctores communes sumus Absurdi mundani.

Tamen facinus pessimum non est absurdum hoc creavisse, nec propagare. quodam modo culpa non est nostra. Eheu! quam optime, simpliciter, egimus. Melius enim nequiverunt. Nam status terrae nostrae civitatumque nostrarum est dirus. Homo metuens negat nos longe superesse posse; etsi rationes valeant, sic semper dicunt metuentes. Maiores animadvertimus ut mores eorum aut laudemus aut contemnamus. Malo tempore eorum stultitiam, tempore bono ingenium nobilem vidimus. Debemus autem memores esse : quam optime egerunt. Saepe decipiabantur, saepe ignorabant, saepe ruinam suam inscienter petebant; semper autem meliora nitebantur.

Homines permulti sunt ignavi et nihil nisi facilissimum faciunt. Singuli ignavi sed numquam communiter. Populus est turba, ingentissima et potentissima. turba nulla est ignava : surgit, incurrit, progreditur, etsi in peius. Porro bonum est gregi omni (sicut homini omni) proprium, alii alio saepe diversum, nonnumquam ignotum. Honesta ac turpia in se miscunt ut nemo diffidentiam cognoscat, et errant, aut deerant, sententiae sapientes. Ita veneficae uruntur, bella geruntur, auctoritas stultis datur. sententiae et fides difficile necatu, aut pro bono aut pro malo. Atque nemo mente sanus est quin erroribus humanis animadversis corde aegrotet. paucos scelestos superavisse frustra desideramus, sed quid de multitudine? Causa ignorantiae populi turbam odimus, sed ei ad errorem agnoscendum adducere est labor herculaneus. Credit se bonum egisse.

Genus nostrum appellandum'st homo sapiens. Quam ob rem, rogo, quod videlicet homines sunt inepti. Nequaquam dico nos eniti non debere. Quoniam nos semper eniti scio, et hoc saltem est laudabile. Tamen cum eventum cerno, fleo : quippe istud exitium absurdum fuit optimum quod efficere potuimus.

Date: 13 September 2006 10:31 am (UTC)From: (Anonymous)
salue, mi Beluose!

summo gaudio me, mi care, commentarios tuos omnes percurrisse scito! Latinitatem optime colis! dilucide absurda mundi uideris intellexisse cogitationibus hominum effecta. absurdum ipsum tamen conncinnitatem habere possit in nostris ipsis cogitationibus. sin religione contentus quisquam non facile sensum in mundo ullum esse capere potuerit. sed et religio cogitatio humana! mundus tamen pulcher et mirificis arcanis profundus ac homo ipse uenustus, cum raro accidere soleat(...). illas puchritides uenustatesque summa concinnitate excellere arbitror uitam concipientis cuiusque augentes uoluptatibus uariis. quoniam Cartesianas quaestiones iure dubitas, oro te uideas quid F.Nietzsche de iis scripsit. exempli gratia in prima illius sententia, ut essemus cum cogitauerimus, mendam grauem inuenit iudicans nos non solum ipsosmet cogitare posse sed multa, seu affectibus siue rebus extrinsecus aliquo modo perceptis, necessaria esse ad cogitandum. negat ego esse negatque ipsum quiduis esse posse, quod cogitauerit. solum sententiam sinit aliquid cogitare ueluti cogitari. etiam uerbis quibuscumque ueritatem aliquam absolutam inesse posse negat, quippe homines plerumque cum uno uerbo eodem tempore permulta significantes saepe obliuiscuntur quantas res uerbo isto cogitare contineantur...utcumque sit: spero te commentarios tuos quam optime continuaturum! cura, ut ualeas!

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit