Ut paucorum eventorum memor sim me oportet commentarios scribere. Semi-caecus nuper me sentiabam, etiam me sentio, procul a mundo stare. Foris in viis ambulare metuo, quod nebulae colorum sonorumque me circumdant amentes. Pavimentum nisi cuncte planum est diificile, saepe periculosum. Phy, laetiores nunc ad narrationes.

Metamorphoseon Kafkae in theatro spectavi. Nick cave pro eo musicam novam composuerat; permulti igitur e spectatoribus erant gothici. Nam Die Verwandlung fabellam multos abhinc annos legi, etenim anteahac fabulam in scaena spectaveram.

Haec fabulae disimilissimae erant. Prima in scaena atra, vana paene, agebatur. Recens scaenam ornatissimam habebat -- et necesse. Funambulus Gregorem agebat; in suppellecte et in muris et tecto scandebat. Cubiculum Gregori oblique aedificatum est ut spectatores id viderent sicut de tecto despectarent : lectum lampa mensa sedile ad murum posticum adfixa erant. Quam callide facta ! Gregor synthesen sordidum gerebat, et nemo dixit umquam insectum. In monstrum incertum mutaverat.

Gregor prima in fabula leotardum atrum gerebat. Totam per fabulam manus super caput tenebat et digiti adsidue micabant ut antennas imitarentur. Melius visu quam descriptu. Et thema inter se differebat : haec alienationem Gregori, illa sororis Gretes tractat. Neutram videlicet praefero. Ambobus vespere iucundo gavisus sum.

---

In Dana Centre, prope musea Scientiae et Historiae Naturalis in vicinia Kensington, acroasi de physicis cum Ruth, Paula, Susana & Nima adfuimus, quae a physicista Briano Fostero, duce physicorum particullorum Oxensi, et violinista Jack Liebeck data est. Primum de vita Einsteini locutus est physicista dum musicus carmina Bachi cecinit. Dein historiam physicorum, a classicis ad scientiam recentissimam, mechanica quantica et theorema superrestricularum, narravit. De superrestriculis magis eum explicasse velim, sed horam solam duravit acroasis (Ruth dixit eam summatim classem suam in Collegio Londiniensi describere). Fugue violinista cecinit ut 'dimensiones' implexas illustraret; mihi maxime placuit (et musica et explicatio), sed qui musicae numquam studiverant non intellexerunt.

Post acroasem in taberna propinqua bibebamus. De acroase breviter collocuti sumus, non autem mihi satis. Colloquium infeliciter derigere non potui. Nuper aegre scio loqui, ut saltem mihi videtur. Cum nil agerem, nil dico.

---

A ! bonum fuit mare invisere. Mox, mihi dicitur, iterum mare videbo, ac ruinas quoque. Videlicet iter ad septentriones versus causa dierum festorum Whitbyensum facemus. Ego tamen mare solum audio.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit