Morbus, ut e litteris classicis loca quaedem mihi emonstraverunt, est adflictio pulchritudini subtilissima, dulcissima splendori. pereat aegrus annon, conspectu passionis delectamur. Lentam viam ad Letum aut vitam pergimus, medicamen malorum nobis propriorumsententis omnibus haurientes. Horrescimus voluptate, metu gaudemus, cupide paginas evolvimus. quidni enim? Aegrum nunc ipsum animadvertamus.

Exemplar fingamus; qualitatibus solitis, universis paene, utamur. aegra nostra --nempe per feminea vel effeminata exemplaria hanc rem ratiocinatus sum-- est pulchra, iuvenis, bona, venusta. atque flava coma innocentiam nuntiat. nobilitatem ostendit per speciem et formam nis per hereditatem. &c.

O ! quam dolet ! Noctes diesque exanima paene in ubito iacebat. Vi ulla caret; si oriri conatur, membra deficiunt ut in pulvinos cadat. Vix loqui potest; vox susurrat aut tremit, sicut imbecilla fit. Corput horroribus subitis torquatur, sudet, pallescit. Oculi vel aperti vel clausi nihil vident. Nec cordis palpitatio nec crinum elegantia ordinem suam retentet.

Utrum graviter aegram descripsi an bene fututatam? Eadem indicia legimus. Si autor non vult, aut non potest heroinam post futationem ostendere, imaginem eandem per aegritudinem depingere possit. Singula quaedem insuavia ommittit : nullus mucus, nullus odor halitus vel sudoris veteris nobis offendit ne voluptati noceat. Dum legimus, cum desiderio suspiramus. Os illius est etiam basiabilissimum; nec foedus contagionis fons. Maneamus apud cubitum Veneris nostrae fragilis. Pura quidem est pulchritudine dum corpus aegrotat.

Quantumvis in lecto huius nymphes febriculosae commorari velim, Regina ipsa omnium morborum m nunc pellicit. Quippe morbus quilibet facinum habet, pestis enim maxime fascinat. Caeca inter nos serpit et silente digitis letiferis viatores fovet. Amantes illius signa livida amoris gerunt, ut qaue discipulae signa basiorum in collo sub focale celant. Artifices illam ut mortuum osseum et ridentem depingunt, sed fingo eam semper feminam pulchram et pulatam ese. Illicit sicut mulier nobilis, potens et mysteriosa. Facies illius fere est perlucidus sicut larva, tamen modo pulchritudinem insolitam auget.

Videlicet peste aegrotare est sescenties horribilius quam morbo cottidiano. Et libri foeditatem illius aegrorum sententiis sollicitis tractant. Miseremur eorum sed et nolimus cum eis manere. Fugimus ab infelicibus, genetrix autem malorum sibi attrahit. Pulchra est quia mysteriosa, dea quia invictus. Et sacerdotes habet terribiles -- petasatos ορνιθοκεφαλους semi-viros -- qui inscite illius auctoritatem propagant.

Librum de historia medicinae numquam legam, quod vere non curo. Sed historias pestis libenter perlegi, et semper delectant.

Date: 27 October 2006 03:09 am (UTC)From: (Anonymous)
Flava coma haudquaquam innocentiam nuntit--quid illi credat?

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit