Ferroviam ad locum Eboraci vecti sumus. Eleganter ientaculum vini Campanici Bollinger fecimus. Quod vinum cum bullis non amo, mimosas mihimet feci. Prope nos familia sedebat; vinum nobis invidebat mater. Dixit viro suo vinum se caffeo suo malle.

Taxi nos ab Eboraco Whitby vexit. Iter per tesqua fuit pulchrum. Volui in vastitate clivosa errare. Aedificium mysteriosum et ingens, verisimiliter militare sed cuius usum plane ignoro, procul in colle atro vidi. Photographum facere desideravi, sed propter imbrem taxis finestrae semi-opacae erant. Videtur arcem arcanorum tenebrosorum.

Parvum es toppidum et amoenum. Nunc est gothicis adsuetum, etiam gratum, quod multam pecuniam in oppidum ferimus. Tabernae permultae vestimenta nigra in finestris ostendunt, et ubique sunt signa titulum ferentia Welcome Goths. Pacata est incursio.



Die Iovis


rarum sobrietatis momentum


a taberna in tabernam : cum Jessica et Melle in taberna The Little Angel


Casula nostra est in angiporto in oppidi centro. Castra eam fecimus optima; temetis et cibo muniimus. Parvum ab ea est iter ad tabernas aut eventa. Atque hbet focum ferreum, quo coram picturas puellarum eleganter vestitarum noctu faciebamus.


singulae


binae


aut ternae


Prima nocte ad Metropol ivimus ut saltaremus. Feliciter in atrio nostro multa temeta biberamus, quod Metropol leviter fundit. Saltem musica satisfecit.


Mel kallikomê


larvae in angiporto apud casulam :
post Metropolem iuniperum vischiumque requisivimus


Die Veneris

Mane vidimus monstra!






Lente exsperrecti sumus et cum ientaculo et caffeo pelliculam Sinbad and the Eye of the Tiger spectavimus. Qua de causa de apibus in urna totum per Whitby garriebamus.

Deinde ad the Spa (aedificium permagnum in quo eventa aguntur) ut tesseris armillas mutavimus. The Spa prope litus stat: denique mare vidi, vocem illius clamantem audivi. Nos omnes spectabamus, oculos avertere nequivimus.


« Vieil océan, aux vagues de cristal...


Mes yeux se mouillent de larmes abondantes,


et je n'ai pas la force de poursuivre;


car, je sens que le moment est venu de revenir parmi les hommes,


à l'aspect brutal; mais...courage! »



via ad Spa


Posteahac narratio ebrior ebriorque fit. Celatis celandis, per picturas pergemus.



Ruth, Jessica, Mel


aulaea (in Spa) historiam Whitby narrat


"When Elsie died the neighbors came to snicker /
but that's what comes of too much pills and liquor"


Aaron & Mel

Die Saturni


Pulchrae sunt amica et uxor. Sed, ebrius et luscus,
quisquilias in imagine cepi.




Dudes, inquit Helenê et sigaretam incendit


Kitty nos ad convivium duxit,
posteaquam linguistica historica disceptavimus


"I have fought my way here to the castle beyond the Goblin City
to take back the child that you have stolen..."






elegantia inter quisquilias




In solo deversorii cum hoste longe sedims. Multa nocte gaudiumque maestitiamque nobis committabamus. Cicatrices comparavimus et fini mundi propinavimus.

Somnium convivium vicit, sed hostis Helenen cum armis pro convivio secundo dimisit; apud se commisatores duxit. Acervatim in cubile iii cum puellis iaciebam; natio amicitiae nebulosa eramus. Legatam ad cubilem alterum misimus ut lagoenam nancta esset; sola ea lingua nationis eorum intellexit.





"But she and I we soon discover /
We take the pills to find each other"


Die Lunae


Gothici musicae '80s' saltant ut peccata iactationis expient


Ben


Mel moshando nasum cruentum adepta'st



Tristis sum, quod finiit. Multa velim dicere, sed memoriis obstupefactus caris etiam sileo. Utrum vere adfuimus, an solum somnium suave fuit...

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit