Die Iovis vespere ut diem coniugii celebraremus ad tabernam nocturnam ivimus. Abnoctare infeliciter nequivimus, sed haud interest : bona fuit nox. Aptissimus erat locus, quod in taberna nuptiae actae sunt. Mirabilis quidem fuit nox, et taberna ipsa. Itaque paeanem (etsi per orationem solutam) pangere calamus cogitur.

Mense postrema Helen Mellem illuc adduxerat, et ambo valde gavisae sunt. (Lagoenam totam, inquiunt, Bombay Sapphiri epotavimus ! Haudquaquam, inquimus, incredibile putamus.) Tabernarius temeta sine mensura effudit, et modo £5 duplum stat. Ebriositas sine paupertate ! spem talem paene praedamnavi. Mel musicam et parvitatem quoque tabernae mihi laudabat. Ibi videtur, inquit, te vere participem subculturae esse. Invisere igitur exspectabam.

Laudes omnes meret. Parvis cellis imo in tabulato taberna continetur. Vix est maior atrio nostro, solum saltatorium aegre homines X sinit. Parvitas autem commoditatem auget. Tabernarius et custodes perbenigni sunt, et dj canit ut saltatores placeat. Non nox in taberna, immo convivium in dormatorio videtur (praecipue propter funiculos igniculorum ('fairy lights') et lodices atras quae muros ornant). Musica enim erat bona. Georgie tabellam circumgerebat ut omnes carmina poscerent; si disco quodam egebat dj, carmen e disco altero eiusdem gregis cecinit.

Dum discessimus, fautor nos ardenter salvavit. Sollicitatus rogavit num gauderemus, et num reventuros essemus; propemodo imploravit. Responsimus vehementer nos valde gavisos fuisse ut metum eius leniremus. In animo iam revenire intenderamus. Velim porro famam eius propagare, tamen nimia turba nocti noceat, nisi multi in pavimento bibere malint. Amicos autem adducemus -- singulos.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit