Ut diem Saturni solus oblectarem ad Museum Brittanicum reveni. Primum in atrium The Enlightenment Gallery nomine ivi, quod illud gorgoneion perpulchrum visere volui. Iterum lux in vitro photographam obstabat. Utinam imagonem in libro museum edat ! Librum autem mirificum hoc in atrio sub vitroin theca casu inveni., cuius titulum in frusto papyri perscripsi : Fellow's Discoveries in Lycia (ed. London mdcccxli). Mox ad bibliothecam in museo V&A Mellem sequar, quoniam diem agere de antiquitate licia legens me delectet.
inde ad atria graeco-romana ambulavi, ubi statuas solitas videre exspectarem. Nequaquam ! Quaedem evanuerant, et in loco Veneris (illius cum ore simili amicae doctae) stat nova imago puellae. Pulchra autem est haec advena, pulchrior enim Veneri. Puto eam non solum ore sed etiam facie tota et pudicitia vestimentorum meae amicae magis similem esse.
Hac nocte ad tabernam Quinn's in vicinia Camden ivimus. Aderunt multi, tot enim ut colloquia audire vix possem. Tamen haud interest quod mutum me sentiebam, quam sententiam porro confiteor me dimidiam diei Lunae partem cepisse.
Conventum nobis philosphicum erat parvum, vix malum, sed et consensus opinionum disceptationem curtavit.
nimstarae erat dies natalis, itaque post philosophiam cum
silkyravena ad tabernam The Cuban progressi sumus, ubi nos
ellebabe exspectaverat. Heu, taberna est pretioso, turistarum plena, incommoda, et propter musicam aurifractam colloquia fieri non possunt. Mox igitur ad the Dev effugimus paulo posteaquam
indigo_violet et
gothgirlyana advenerunt. Totum orbem getarum ibi vidimus :
jussardum,
kitty_gothum, breviter
morbidfrogam, brevius
noughatam, denique
bootpunkum inter alia. Re vera accidit nihil ; narratio est haud papyro digna. Sed adeo nox commoditate amicitiaque suffusa est ne tacite eam praetermittere me sinerem.
Hem, multo vino epotato credo me secretum parvum patefecisse. Non curo ; non mihi nocebit etsi quis verborum meorum memor fuerit. mane, insolite, sermonem meam non verebar ; non volebam me tacuisse ; opiniones magna voce expressae me non (plerumque) sollicitabant. Tamen crapula caligine profunda diem tegebat.
---
Nocet otio odium. Remissionem anxietatum breviter sensi, requies parva animam turbulentam leniit. Credidi me denique istius urbis magnificentia frui. Sententia mendax effugit. Impedimenta celeriter revenerunt, viisque in variis mihi obstant. Volo agere, consiliis studere, conor me cogere, heu omnibus frustra. Vires desunt. Tot cupio quot impediunt. Vix incipio antequam desino. Ira muta manum detinet, tristitia invicta me spolia rapit. Nequeo quin oderim.
Non solum otio sed etiam totae vitae odium nocebat. Cogitationes laetiores semper odio fugant. Vix dormio, male ceno, valetudinem haud curo. Nequeo quin oderim.
---
Scriptio mihi arida fit. Tempus ad scribendum non vacat, immo saltem tempore idoneo egeo. Peto per horas tranquillas fugacesque, conor in intervallis dolorum scribere. Stylo adsumpto studium senescet. Sententiae miserae notiones simul ac narrationes seponunt sive sepeliunt.
inde ad atria graeco-romana ambulavi, ubi statuas solitas videre exspectarem. Nequaquam ! Quaedem evanuerant, et in loco Veneris (illius cum ore simili amicae doctae) stat nova imago puellae. Pulchra autem est haec advena, pulchrior enim Veneri. Puto eam non solum ore sed etiam facie tota et pudicitia vestimentorum meae amicae magis similem esse.
Hac nocte ad tabernam Quinn's in vicinia Camden ivimus. Aderunt multi, tot enim ut colloquia audire vix possem. Tamen haud interest quod mutum me sentiebam, quam sententiam porro confiteor me dimidiam diei Lunae partem cepisse.
Conventum nobis philosphicum erat parvum, vix malum, sed et consensus opinionum disceptationem curtavit.
![[livejournal.com profile]](https://www.dreamwidth.org/img/external/lj-userinfo.gif)