Iterum per frusta et fragmina scribo. Pugillare habeo, in quibus nuper scribere paene vereor. Integumento aperto e codice papyri magnitudinique colorique varii ac atramento dissimiles decadent. Quam ob rem nihil perficiam, aegre explicem, assidue desinam, nescio. Voluntas vi ulla caret. Non bene, ne more meo quidem, hieme fruor. Dimidium consilium conficio ; deinde omnia dimitto.

Aliquando, hieme praecipue, malo horas parvas tranquillas agere nullo cum solale, nisi Melle et vocibus antiquorum. In lectulo laete diem cunctam sedamus cum libris et thea, et feles fortasse nobiscum dormiat sinemus, quia die tacite in calore pulvinorum iacere solet. Praeter haec nullo egeo, nullumque desidero. Mollitia dulcis fiat mundi fines. Forsitan loca inscita amoenaque petentes ex atrio in frigorem urbis proficiscimur. Per vias secretas et inusitatas navigamus ne nullis obviam eamus.

In tranquillitate enim saepius solitudinem cupio ; sed et illa sola ineat tolero. Quoniam me non sollicitat nec impedit, cordiaque nostra familiariter colloquuntur, et mundus externus in oblivionem tabescit. Aliquando censeo me non tam diu a mundo amicisque abesse debere. Difficile autem est semper in mundo vivere. Exsillula haec me revivescunt, ut apud homines iterum morari possim. Sed solitudine soleo consiliis meis operari ; unde tantum impedimentum ?

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit