Stat in medi Bibliothecae Brittanicae exedra turris librorum. Multa tabulata transfigens ad tectem exsurgit. Ferrea est forma, in qua atrae thecae ligneae resident, codicibus vetustis plenae. Bibliotheca regis mortui propria continetur, quae dono protinus ad Bibliothecam regni e Museo data est. Quoties coram ea sedebam, intuebar, codices eligere ut legerem desiderabam ! Nequeo ; parma vitrea turrem totam tegit. Licet mihi videre, licet velle -- nec tangere. Mysteria sua me recusat. Saepius eam mirabar. Titulos sub lampadibus pallidis, ab architecto astute celatis, frequenter perlego, pulchritudinem teguminum pellacem admirans. O utinam fovere evolovere olfacere possem. Manum si extendam, etsi abesset parma, nihil attingam. Fossem profundam habet, cuius gurgitem saepes pertenuis sed infragilis circumdat. Pons ridiculus, latior quam longus, ianuas fortes cum exedra iungit, portaque defenditur carmen duorum verborum ferenti : STAFF ONLY. Praeterea nemo egredi potest quin clavem electronicam gerat.

Nuper, sive denique dicam, librarium turrem intrare spectavi. Atque secreta per ianuam intueri conabar : ordines ordinesque thecarum conspexi, in quibusque codices antiquae in crepusculo dormiunt. O quam breviter vidi ! momenta pauca intente oculis animoque enixus sum ut viderem, ut scirem. Ianua clausa memoriam cum calamo animadverti.

Dimidiam post horam librarius e turre progressus est, plaustrum sive arcam sive arcem in rotis vehens ; XXX passus trans exedram iit dein ianuam in muro, aeque clavem electronicam requirentem, aperuit in quam statim cum plaustrum evanuit. Velim in conclave secreto tale volumen e thesauro exspectare, sed etiam ne tesseram quidem habeo.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit