Heri virum insanum in via apud Euston rudere audivi. Tantopere conclamabat ut per moenia enim audirem, et de finestra omnes in viis auscultantes, subsistentes sonum faciebus sollicitis petitum spectavi. Propter mugitum verborum confusum nullum nisi (annum) MCMXVI intellexi.

Vere hoc non interest. In charta solum pono quod eadem modulatione eademque voce ac Bobby Swope, cantor defuncti gregis punki Beirut Slump nomine, clamabat ; atque re vera pro carminibus verba e miseris in viis Novi Eboraci conlegerat. Nunc carmen Try Me per mentem volitat.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit