Est in Bibliotheca Britannica exhibitio poesis, quae exemplaria quibusdam 'prelis parvis' (ut dicuntur) edita ostendit. Carmina sunt recentia e saeclis LX et LXX, versus libri et saepe abstracti. Scilicet ista odi. Unum solum e quinquaginta lectis me placet ; reliquorum me taedet. Attamen duas hebdomades cottidie exhibitionem invisebam.

Nequaquam talia carmina amo, nec forma nec significatione nec rhythmo (immo rhythmi egestate). Quid hi poetae fecerint non curo sed quomodo : notiones inter se pervulgabant, per rete poetarum labores suos propagabunt, conservabunt, sententiis aliorum commovebant. Talem circulum litterarum artiumque longe desiderabam. Exhibitionem igitur amicis ostendi.

'Coniurationem', ut aestate conventicula nominaveram, nunc fini et motui mutare debeo, si possim, ut revivescat ; quod moribunda est et spem paene deposui. Sed poematis ostentis orationeque parva habita,amica commonuit nos rete nostrum texere quondam coepisse. Iterum itaque consilium colam. haudquaquam credo eum valiturum,sed et hoc errare velim. Nam ex exitio surgit. Saltem docte cum temetis colloquabimur : sufficiet. melius nunc quidem sperare non audeo.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit