Etiamnunc amica docta auxilium poscit -- non me praecipue consilium rogant sed omnes qui preces audiunt. O utinam illam monere possem. Sescenties me monebat, numquam tamen auscultavi. Quid valet quidem consilium meum ? Vix scio memet dirigere. Errabundus et amissus vagas patior. Credo illi, magna fecit facetque. Fortasse illam adiuvans me quoque adiuvem. An difficultatem aliae animadvertens meas proprias evito ?

Verba nuper vix ad calamum adveniunt. Immo querellas effundere possim si similitudine omium scriptorum non horrescam. Nascuntur sententiae labunturque. E conturbationis animae spuma Cytheriae moribundae surgunt fulgidae et lucidae repenteque evanescunt. Nequeo tenere et quid teneri vult ; gurges inter animam et papyrum vorax insidiatur.

Noctu in tabernis ebrie garrule varia confiteor. Vulgo inscita, fere non foris patefacienda sed etiam innocentia sive obscura inutiliaque. Nimis dicam an modo nimis loquar, nescio. Interest non interest : amicos ebrios puto non auscultare. Quid impellat haec patefactiones, haec orationes errantes per vastitates animi ? Spectatoribus volentibus egeo ; amici igitur inevitabile exhauriunt. Tacere est dolor. Loquor volens colloqui. Nonne melius scribere ? Plura enim et saepius velim scribere : laetum me facit, saltem scriptio nisi scriptum quoque me delectat. Nunc in umbris bibliothecae sedeo sub pallida et debili luce. Si sat celeriter scribam, stylo a charta detracto scintillas in atramento per momenta brevia umoris conspicio. Mirabile visu. Moram cogitationis securitate complet.

Quempiam ad locum effugere debeo ; etsi tranquillitatem usquam reperiam tamen tempestatem meam tulero. Verba fugentia hac in tranquillitate repeto ; sed quam brevis mihi tranquillitas, quasi insperata. Ea frueri non soleo, saepius non peto, quod credo e mutationibus vicissitudinibusque novitatem necesse nasci. Atque semper novitatem peto, etsi antiquissima animadverto : oblita igitur vetusta sunt iterum nova. Sempiterna perpesque tamen mutatio non est ferax, nec profunda scruter sinit. Necesse est conturbationem sententiarum domare.

Quies querenda est ; heu ubi ? Quot annos sine quiete vere vixi ? Nec in atrio nec in cubile nec in tabernis nec libris ne capite quidem usquam reperitur. Errabam deerrabamque, tot vias respui quot inveni ; immo non omnes quod quasdem ardenter insecutus adeptusque sum. Quam ob rem reliquas recuserim nescio. Timebam dubitabam ; dico me nimia voluisse, non satis desiderasse. Vereor vitam non satis variam. Ubi novitas ? quo eam petam ? aetates antiquas animadvertens dies inter mortua et pulvinosa ago. Nec nova posco sed immo pulchra. Καιρος εστιν, εφη, αυθις…

Non valet iuventus cui iuvenaliter non vivat. Qui humi cum crepundiis semper sedeat praemia vitae spernet. E secreto discedam ! industria exardescam ! Nostro fere in conventu philosophico proximo magis disceptasse nos oportuit : in loco Quid veritas ? rogare quare ? Nescio me explicare posse, sed Illam semper peto, plus quam res omnes adipisci nitor, sive tenere, sive creare. Nonne quondam poetam esse volui ? nonne fui artifex ? Eheu omnia dilabuntur... anni praesertim. Longius dubitabam, consilia nimia vel seposui vel distuli. Atque non sum adeo fortunatus ut obliviscar, ut non curem. Quot somnia morentur antequam egero ? Quo usque inertiam tolerabo ? Taedet me vitae iniucundae. In vino me mergerem, si haec opera non difficilius videretur. Ita ignavia non omnibus nocet !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit