Dum in atrio gothicis plerumque suaviter vestitis pleno ebrie bella cum amica loquor, subito vultus illius dullcis obduruit. O deus meus, inquit, ista advenit. Oculos illius secutus sum, et vidi.

Summis in scalis femina magnifica stetit, instititve, ut omnes gloriam spectarent. Sed, A ! non sola erat, haudquaquam sola. Ancillae, amicae istius quae honorem talem adeptae sunt, dominae suae serviliter apparebant. Fere per errorem inscitum, amicas bellissimas eligerat, quae formae corporis dominam superant. Turbam despectabat, laudes plebis (quoniam vultus dicebat nos plebem esse) absorbens cum ancillae ridebant et dominae columbantur.

Semper, mihi inquit cum irrisu amica, sic ad eventum advenit : eam odi. Sed colloquentes saeviter etiam spectabamus ; aliter nequivimus.

Convenae tot de industria ignorabant quot intuebantur; ista de industria ignorabat ignorantes. Elle fait son entrée. Primis in gradibus ingressionem magnam intermittit. Ancillae ei adhaerent, motus omnes tenent. Domina censorie stat, spectatores etiam contemplans, rigida nisi flabello scaenice se ventilans. Fulgor photomachinarum sescenti son tableau inluminant, post cuius cessationem gradus iterum descendere dignatur. Medios autem in scalis denuo dubitat, gestu imperiosos ancillas dimittit. Stat sola ut vanitatem nova per photographa coleret.

Quis enim sit talis femina? Ignosce mihi, care lector, non Dominam descripsisse. Eam verbis pingam, immo primum de habitu scribam. Quoniam rem vestiariam tracto. Fama huius feminae est vestimenta profusa. Habitus suos creat ; sunt insolita vel elegantes, immodici vel luxuriosi. Atque fama ex ingressionibus pendit, quibus sicut reginam se ostendit. Stolam haec nocte modi Parisiensis e saeclo xviii gerebat, atram textili nigramque gemmis. Quid autem de ea ? Tot sub gloria vix cernitur, ut credam eam voluisse. facie conspecta non possum eam aesimare bellam. Si in pelicula esset, eam putarem novercam saevam. fere si vultum laxaret, superbiamque si desineret, bella esse posset. rigens et ridens videtur absurda.

Ipsa stolam suam suit vel aedificavit ; callide et prodige facta'st. Spectaculo introit quo mirum laudes honorem exspectat. Atque porro--nihil. Indoles eius plane ignoro, scaena conspecta nec velim. Superbe media in turba stabat ut plebs salutaret. Videlicet stola ingens motus libros non sinebat. itaque dea vel imago consistebat. Amica mea bella confirmavit eam nihil aliud facere; eam solum Whitby noctu vestita luxuriose se ostendere; bis anno vivit. Fortasse dicto veteri credit: esse est percipi.

Faciunt hominum vestimenta ? Bonum est videri pulchrum, sed qui solum pulcher sit -- nec animum coleat - - nihilum est. Foris fortasse forma satisfacit: praetereuntibus decus et pulchritudo placent. Animus autem magis quam forma in convivio requiritur. Fragilis est potestas vestimentorum. verbo stulto vel gesta inculta subito perditur. multi sunt qui vestimentis et vultu colloquio cum callido subveniunt.

Fortuna tamen ultrix scelus inurbanum puniit, nobis benigne isti saeviter ridens. Mediis, ut supra dixi, in scalis ancillis dimissis gloriosa morata est ut omnes viderent vel adorarent. Sunt qui venebantur, sunt qui detestebantur, sunt qui haud curabant. Sed stabat quasi dea, quod deam se putat, imperatrix noctis in gradibus caelorum, mortales despectans ex Olympo. Donec custodes quaeribundi imperaverunt eam demoveri ne scalas obstaret.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit