
Die Iovis advenimus et secundum morem maiorem amicos Ruth praecipue quod claviculum casulae habebat) in tabernam quaesivimus. Reliquum diei in tabernis et popinis egimus, et omnes --etiamsi singuli et bini diffugentes-- Metropolem evitare constituimus, quia displicet. Infeliciter nonnulli ex amicis sibi (et inter se) quoque displicebant. Dramatibus coeptis lagoenas nostro in atrio resignavimus ut in tranquillitate lecti magni nimis multa nocte cum Elle et Nim bibimus.
Mane die Veneris caffeam coxi cum qua extemplo in angiportum properavi ut fumarem ; quod putabam sigaretas minimam contumeliam causa consiliorum corpori iminentem. Atque euge ! Ruth nuper caffeam amare docuerat ; semper gaudeo amicis caffeam praebere quasi ritu colligationis.

Ad The Spa post ientaculum progressi sumus ut tesseras in redimicula mutaremus. In summo scopulo super The Spa et mare photographus nobis obviam iit et nos photographari rogavit, omnes iii simul dein Mellem solam. Multi enim pulchritudine illius vincebantur ; photographus enim primus anteaquam ferroviam in loco King's X conscendimus illam conspexit.
Inde Mel et ego in littore ambulare voluimus, sed litus aestus causa accessus evanuerat. Itaque Mel et Ruth corsetta emerunt, illa purpureum haec rubrum, ut solent.
In popina apud flumen Esk cum conspectu portus prandimus. Iterum fuit amicorum conventus, iterum postea sequitur diaspora. Mel et ego primumin forum sub popina ivimus, quoniam tabulam videram inscriptionem 'books--->' ferentem. Utcumque librariam libris antiquis plenam itinere (hem, aut mea in urbe) conspicio, non possum quin codicem Latinam inibi petam. Atque mirabile dictu ! codicem libros X Livii historiae continentem e theca carpsi, quae solum £10 stabat (obiter dictu : Ciceronis Tusculanas Disputationes ex eodem serie habeo. Haec insula pulchre thecas meas ornat !).



Satis tempus in popina et libraria egimus ut aestus recessisset. In molem igitur ambulavimus pharous visum. Denique e mole descendimus et harenas explorabamus.





Θάλαττα! Θάλαττα!


Vespere in casula convenimus, et Ruth cenam paravit. Pauca post pocula dein ad Spa iter fecimus ut musicos audiremus.

Razorblade Kisses pulchre canabat sed photographa non facio nisi aliquem gregis in numero amicorum habeo. Nam, si amicos in grege canit, ecce :



Quam optime D.U.S.T. canebat ! Bis antea eos auscultavi, sed hac nocte valde excellebant.



Post gig dustense, in cella rubicunda multi et varii congregabamur. inde varia ad convivia progressi sumus ut abnoctaremus. Non desunt photographa ; attamen decus ea iubet celari.

Silebant viae cum cubile denique petiimus.
no subject
Date: 5 May 2007 03:37 pm (UTC)From: