
Heri antequam debui cum dicipula convenire, hora vacavit. Itaque ad Museum Britannicum properavi, quod longe, perlonge aberam. Insolite cella toreumatum ex templo Apollonis Epicurii Bassis in Arcadia aperta est. Tempus fugerat (templum sepulchrumque Lycium et vasas varias iam visitaveram) sed putavi satis manere. Scalas ligneas igitur ascendi. Photomachina egui ; postera igitur die reveni ut thesaurum rarum vobis, o cari lectores, ostenderem.

Toreumata proelia ii depingunt : Graeci cum amazones et Lapithae cum centauris pugnant. Quam vivide, quam terribile dimicant ! Valde inhumani sunt centauri, qui bestiariis cum faciebus feminas Lapitharum rapere petunt. Atque quam nobile iuvenis Graeci semiviros expugnant, imberbes et glabri ut κοῦροι. Sed centauromachiae pugnum Amazonium antepono. Non solum quod amazones sunt pulchriores feminis Lapithis (quia, ehem, pulcherrimae sunt !) sed hostes earum naturaliores --magis viri quam heroes-- videntur. Atrociter haec bellatrices lacertosae hi bellatores robusti contendunt ; gesta eorum per hexametros cani debent -- etsi magis ad Archilochum quam Homerum attinent. Adoriuntur et defendunt, fugantque fuguntque, ille telo cadit, haec praedam capit. Clamor turbae paene audis. In mediam aciem elatus sum cum bellum spectarem. Etsi fragmina, capitibus membrisque carentia, vivunt.

Una praesertim me pellexit. Occisa e proelio ab commilitone trahitur. Aut Thanatos aut Hypnos facies permulsit, membra valida laxavit ; bellatrix amicam a tergo imminens in eodem gestu horum deorum ex humo attolit -- an dicam amicullam, quod manus mammam videtur foveri. Nil refert : illius caducae species me funditus adlectavit. Quam potensque mollisque brachiis, quam puellarisque heroicaque formae. Atque linqui nec labi videtur, semi-vigil iam secura in somnio suavi. Labella parum suspirio placido aperiuntur. Valde vividum venustatumque est os basium paene invitat. Intente intuebar ut mundi, ut mei ipsius obliviscerer. Me confiteor, o lectores cari, eam paene oculavisse !
Ἀμαζονικὴ μάχη


Θάνατος καὶ Ὕπνος





κοῦρος



