Die Iovis ad tabernam The Dev ivi. Libelli noctem musicae gregis Swans devotam nuntiaverant. Avidus auscultandi aderam, quod fures quondam discos eripuerant, et e numero eorum pretiosos numquam mihi restitui. Infeliciter non satis carmina cycnea DJ canebat.

Nulli amici primum aderant. Solus cum vino horas paene duas in mensa sedebam ut paginas iv exercitationibus graecis implerem. The Dev valde studiis prodest. Cum propinquius habitabimus, fere inibi saepius lucrubrabimus.

Die Saturni ad Invocationem revenimus. lagoenam vini cunctam propere bibi, quamquam nugas in colloquio evitabam ; variis cum amicis linguas et litteras et historiam disceptabam. Etsi mala fuerat dies, pergrata fuit nox. Diem per vias solitarias erravi ut pectum purgarem (et frustra). Nocte igitur nimias sigaretas fumavi, quia discipula mihi liberaliter dat et quoquomodo temperantiam deserui. haud refert – mox Londinii fumare erit nefas.

Die Solis amicum amissum cum - clam visimus. Bonum fuit, et speramus eum mox abesse desinere. Heu, de his rebus non debeo plus foris dicere. Ergo tacebo. Ignosce mihi.

Sic historias iii parvulas narravi. Tamen nihil paene dixi ; eventa simpliciter enumeravi. Nuper sum semper occupatus, sed nil novi (plerumque) invenio. Quonam egeo ? Sententiae quaedem cogitationes impediunt ; vix legere possum quia rotae sententiarum obsoletarum in mente crepitant. Fere contiscant, si dormire possim.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit