De fuga nuper nimis cogito, nimisque scribo. De locis e vita priori tam gratis quam amissis nunc somnio ut desideria et memorias pro bonis captandis haberem. Iucunda praeterita in mente video nugarumque odiosorumque obliviscens. Porro bona praesentia sub miseria celantur.

Quia appetitus scientiae me pellit, librarias bonas puto cariores quam cibum et vinum -- ea saepe pro libro prolixe praetermisi. Paucitatem vel longinquitatem librariarum plango. Nec possum bibliotheca facile uti ; scio me tesseras adipisci posse, nihilominus gaudium errandi inter thecas deest ut non casu thesaurum inscitum inveniam. Atque malo libros domum ducere, ut thecas meas habitent (scilicet et mensas, et solum atrii, et spatium inter lectum et murum…).

Quondam haud procul a libraria magna incolabamus. Duo erant ei tabulata, et donec hora V noctis ianuae patebant. Et hiemis frigore et aestatis calore emptores defendebat. Solebamus horas inibi agere, quod cottidie novae codices adveniebant. Si subito in animo sententia quaestionem genuit, cucurrimus trans viam scientiam petitum. Erat refugium a taedio et inscientia omni, etsi non semper a tristitia -- aliquando investigatio defuit. Aedificium enim ipsum me delectabat. Novum erat (aedificationem spectaveram) sic mundum et capax. Memini odorem praecipue materiae quem ianua transita sentiebam – novum lignum cum libris pulvinosis. Eius etiam recordans desiderium maestum in anima gliscit, memoria pellax horarum perditarum me quasi in somnio trans mare revocat. Vae peregrino erranti !

Attamen sum magna in urbe europaea ; possum libros petere in librariis quae sunt vetustiores urbi Seattlei ; potitabam quidem in tabernis vetustioribus meae patriae ! haud procul sunt Germania et Gallia ; earum libros facile nanciscor. Atque classici antiqui non anglice rediti omnino invenuntur, et in codicibus tam pulchris quam putridis – delectatio oculis nasoque. Multas inveni in via Charing X et in libraria adversus Museum Britannicum. Sed supplementum istius amissae alibi (sed non procul a museo) stat. Videlicet est haud procul Museo Britannico et aedificiis colegii circumdatur. Et novos libros et veteros vendit, et in imo tabulato est caffeum in quo linguam latinam amicis doceo. Ne mirum quidem est ei amor meus ! Memini diei qua intellexi, memini enim eventi praecipue. Erroris causa aderam. Caput grave cum febre erat ut oblitus essem discipulam non venire. Exspectans igitur inter thecas ambulabam cum memoria mihi renascebatur et me contristabat. Sed dum in zotheca librorum latinorumque graecorumque sto, apertum’st coelum ; imbris crepitum in tectum stanneum audivi et adamavi. Refugium inveni.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit