Die Saturni ut ab urbe paulisper abessemus Verulamium ferrovia vecti sumus. E loco ferroviae primum versus abbatium Sancti Albani ambulavimus ut agrum autoraedis longis turistarum plenum conspeximus. Tabula nobis caerimoniam magnam, qua Archepiscopus Tutu sermonem habebat, nuntiavit ; itaque abbatiam evitare constituimus. Nam ecclesias magnas certe amamus, eis quidem ruinas anteponimus. Deinde igitur in hortos publicos ivimus.

Horti sunt ingentes, et feliciter hac die infrequentes. In mediis hortis pars moenium oppidi Romani Verulamii stat. postea oratrix in museo nobis dixit hanc partem muri solum hodie manere quod pars ecclesiae mediaevalis esset.

Haud procul muro est lacus in quo cycni, anates, anseres natant -- et fulicae ! Fulicae sunt mihi novae et pergratae ; donec ad Britanniam migraveram nihil de eis agnoscebam nisi nomen anglicum coot. Ne imaginem quidem in libro videram. Puto eis faciem candidam calvariae similem esse ; si Skeletor avem tanquam delicias teneret, fulica esset.


Fulica atra


Die Saturni denique fulicam ex aqua ambulantem conspexi -- magis monstrum videbatur, difforme et inhabile. Infeliciter aequorem iterum attigit antequam photomachinam e sarcina traxi.






Tabulae in museo


Museum Verulamii in hortis deinde visimus. Volebam multa inibi photographare, sed per vitrum in luce debili plerumque non potebam. Thesaurum musei carissimum, imagonem deae bellissimum, visimus et ab ea delectabamur. Venus Verulamia nuncupata est, sed quia (semi-)vestita et pomum punicum (fortasse) tenens nunc creditur Proserpina esse. Atque parvum gorgoneium vitri viridicis adamavi. Atque thecas ossium et tesserarum et alearum et stylorum plenas... videlicet omnia in museo amamus. Acroasem quoque de vita S. Albani auscultavimus, et res funereas ii venetricium, cultorum Dianae, demirati sumus.


Venus Verulamia (aut Proserpina)


Eheu !


E museo trans hortos ad hypocaustum et emblema ivimus.


Emblema in situ super hypocausto


Ab hypocausto ruinam theatri petiimus. Infeliciter e tramine in orchestrum ire est nefas. Bis ruinam circumambulavimus, et reliqua vicinia murorum tabernae vinaceae, taberna fabri aeris (in qua Venus/Proerpina inventa est) et domus opulentae. Videntur fundamenta sola manere, sed vere muri sepulti iam sunt ; videtis partem summam superi tabulati.


Mel coram theatro




Conspectus de sedibus pauperorum


Dum ferrovia vespere ad locum Euston revenit, coelum ruptum'st.


Date: 28 June 2007 10:25 am (UTC)From: [identity profile] chyldecatcher.livejournal.com
Et tu brute? ...in the meantime, we Philistines will just look at the photos. Glad you have a picture of a duck because I very much associate that part of St Albans with them. They’re a friendly bunch!

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit