Hiems etiam non vult aestati cedere. Clamor earum pugnae coelum scindit, fulgor armorum terram inluminat. Lux et umor die contendunt. Crassus aer urbem mergit ut vix spirare possim. Nec pluvius umorem consumit ; post imbrem viae angiportus madidi fiunt palus.
Omnis vita in limine, omnia mutantur. Mundus mihi videtur fictus, inegumentum super natura vera. Heri breviter fui apud flumen. E subvia in forum vix frequens ascendebam dum solem conspicio : maculam fulvam in coelo pallido. Nonne turba signum videt ? Imaginem talis solis quondam in libro scientiae astronomicae vidi, mortem mundi depictam. Sed litus siccum lapidosumque, nec Canary Wharf, depingebatur. Aeque autem, sed alia causa, erat sterilis.
Color e mundo evanescit, non solum coeli causa ravi sed etiam animae comressae. Mugitum hebetem ubique audio, immo caecum tremorem sentio ; motus est ipsius temporis, orbium astrorum mariumque. Intellegentiane desudasco, an fraudibus somniisque vanis ? nequeo vere cognoscere ; calidius caput ut non callidum sit.
Bestiolae impurae ex humo repuerant ut in pavimentum circumfnderentur ; foeditatem supra petunt. Ignoscunt nobis si sub pedibus contundamus. Quoniam signum agnoscunt et finem nostrum gaudebunt.