Denique insulam Londinii orientalis, habitationem nobis primam in urbe, reliquimus. Nihil paene discessione sensi, praeter levamen exiguum, et animo cum immoto ianuam postremum obserui et discessi. In via ne despexi quidem, nec volui. Saeclo confecto nulla lugeo, quid mihi plane insolitum’st. Mel tamen apud ianuam, Vale domus ! inquit. In via ad locum subviae eventa et gesta pluscula, et ulla sine ordine, ex annis in insula enarrabat. Maestitia in gaudium illius mixta est, quod propter domum novam laetatur. In eodem domicilio incolabamus, O deliciae, sed in urbibus alienis.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit