Frigus in terram revenit, ut renascentiam in animo sentiam. Hodie in via sub coelo insolito, et nebuloso et igneo, per umorem crassum ambulavi ; hei imbrem in fenestram personantem audivi ; nudius tertius in caffeo in foro bibliothecae poculum theae cuiusdam discipuli fumare ut Avernum spectavi. Aer saporem hiemis ubique fert.

Fortuna me quoque ridet. Desiderata longinqua sed et simplicia denique adeptus sum : stylum modi antiqui (nullo cum lacu intus), ollam atramenti, pugillares elegantes ac inornatos. Amici nonnulli volentes aut linguae Germanicae aut philosophiae vel enim utrisque studere in atrio nostro convenire constituerunt. Atque versimiliter felicitatem tertiam exspecto, immo spero -- de hac taceo ne fascinum invitem.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit