Mel obiter dixit se velle picturas scribere, sive docere, ut modo Victoriano ruinas et conspectus amoenas, stola candida et undosa induta, in papyro depingeret. Colloquium in oblivionem labatur sinit, sed et aliquando eius memor erat et ego pro certo numquam oblitus sum. Quam oblectamentum illi aptum, cui tempus antiquum studiumque eius placet. Itaque ad tabernam illam duxi carbonem salignum papyrumque magnum et album emptum. Illi librum quoque doctrinae nanctus sum ut arti melius doceret. Montes bene delineat et idolonos post monumenta sepulchreti. Sed ad vitam vult ; ad museum igitur V&A ivimus ut architecturam variam in porticu typorum (the Cast Gallery) viseret. Iamiam cruces ingentes et bovem in base fontis scripsit ; fere Persea et Medusam rogabo.

---

In museo inter lapides sedimus, immo inter formas lapideas tectorii simulatas, umbras monumentorum et aedificiorum. Antiquae videntur, veteres quidem sunt. Pictores, inquit Mel, aetatum multarum ibi spectabant, musas colebant. Dum infrequens sit porticus, dum voces mutae vix ad aures adveniant, pondus praeteritorum silentium spatium implet. Oculi angelorum sanctorum diabolorum viatores spectant, sescenti passiones sescenti Christos torquant. Neque absunt incolae mundi antiqui et saeculares et fabulosi : Orcus proserpinam, Perseus caput Medusae rapit, dum Gratiae benignae rident, dum gloria divi Traiani bis ad coelum oritur. Hic sopor equitis pii aeternus, illic deus in solio omnituens. In apsibus virgines et peccatores, dracones et martyri. Turba bonorum malorumque per fragosum labyrinthum aedificiorum errat ; pompam vecordem spectamus -- atque mendacem : noli oblivisci. Formas solas magnificentiae architectorum innumeralium sculptorumque vidimus, ut Faustus numina in monte spectavit. Sed et nobis spirant, vivuunt. Imaginem unam falsam despicimus ; coram multitudinem falsarum nequimus quin miremur.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit