Iterum istud somnium ut inimicus socialis vel rivalis me offensit, imagines dulcitudinis spemque nocturnam fugavit. Semper idem nisi in singulis minoribus : seu bracchium seu guttur mihi caedo, sive vitro sive ferro. Varii adsunt, amici recentes vel veteres, raro familia, nonnumquam homines ficti, haec numina Morpheos. Loci mutantur, sescenties ut loci in somni regno soleant, sed coelum semper ravum et obscurum tragoediae imminet, quod pulchre ornata sit casus scaena. Quodam modo bellum est somnium utpote scaenam veram deceat, quod non minus Senecae fabulis cruentum. Nunc vix me sollicitant, haudquaquam vexant.

Attamen per evolutionem somnii nova res advenit : erat mihi soter, puella perpulchra, in forma cuiusdam mimae praeclarae, sic et vera et ficta, quae verbis blandis me permulcebat in gremio suo impressum solamen pollicebatur. Dea mihi videbatur tranquilla et potens. Suavis fuit pons inter somnium et mane, quem nebulosum transii cum labra divina os tetigerunt.

Metuo ne omen sit, ne refugium novitate aliena egeat, ne solis rebus extrinsecis server. Nonne diversa petimus ? nonne diversi discedere solemus ? Etiamsi separatim agimus, nihilominus semper fine diei una convenimus. Per momenta dolorosa illam me effugere vidi, sed revenit semper ardente. Verumtamen de fuga cogitavi, sed gradum corpore nullum ab illa feci. Sed vereor ne illa me derelinquat. Quid me oporteat ignoro. Casum nunc verum exspecto, metuens ne mei illam taedeat. Utrum melius an deterius sit nescio. in mente ex umbris et pauxillulis drama facio.

     Aetas malignum sic mala somnium :
     noctes atroces horriferi dies
          promiscue sunt -- dormione ?
                an vigilo ? -- mihi semper idem.

----

Heri multa nocte ex incubo alio, horribili sed insoliti, experrectus sum ; pestis erat in urbe, et amicam morituram curavimus. In atrii nostri solo ardens febre et in lodicibus gravibus involuta iacebat. Verba interrupta per amentiam interdum murmurabat. Dum illi frontem mulcebam ut crines ab oculos moverem, calorem morbi terribilem sentio. Mox obiit ; paulo postea secuti sumus.

Iniucundum erat, tamen non sollicitum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit