
Verumne annos iv una egimus ? sed hos solum sub legibus deorum hominumque. Quod ante hoc tempus annos nos consuescebamus ; ante hoc etiam tempus annos eramus amantes. Ubi coepit ? Heia, quam historiam involutam ! Nam omnium incepta sunt fallacia ac incerta, numquam simplicia. Disceptent ea historici. Ego pro certo annalibus careo ; flagitium est ista caritas : bellae narrationes enim fuissent, porro omnem hominem delectat expositio stuprorum. Involuta est, ut supra dixi. Sed enim heri annum quartum nuptiarum celebravimus. Optima est, pulcherrima callidissimaque. Nescio cur mecum manere velit, et non quaeram ne fascinum lacessam, « aut ne quis malus inuidere possit, / cum tantum sciat esse basiorum. »

no subject
Date: 10 November 2007 10:32 pm (UTC)From: