Horis mane atris ex insula nostra discessimus et per vias nebulosas ad locum ferroviae ivimus. Quies etiam locum King's Cross tenebat, parvi greges viatorum, laborum matutinorum, et ebriosorum hesternorum in suggesto hic illic exspectabant. Volatus Pisam a Gatwick fuit brevis, et plerumque dormiebamus. Autoraeda longa Florentiam vecti sumus. Totum iter e fenestra campos et montes intuebar, cor gaudio pulsans : denique in Italia eram ! arbores videbam quos antea solum in libris vidi, et forma domuum me aedificiorum vasarumque sepulchralium Etruscorum commonefaciebat.
Sarcinis in hospitio depositis urbem explorabamus. Per vias angiportas fora sine consilio ambulabamus. Labyrinthus paene est urbs, cum moeniis aedificiorum quae valles tenebrosae videantur et meridie. Quam urbem pulchram ! sed perpaucas photographas feci, quod omnia videre et mirari hoc tempore malui. Parva in taberna turistica librum de urbe pro turistis emit, lingua Serica scriptum ; hoc tabernariam valde conturbavit, sed nobis bonus ductor erat, melior enim nostro libro anglico.

Museo del Bargello
(eheu, numquam hoc museum sculpturae attgimus...)
Santa Croce
http://www.santacroce.firenze.it/

Dante Alighieri in foro Crucis Sacri
Ambulatio ad Piazzam Santa Croce nos duxit, et posteaquam faciem basilicae Santa Croce (et statuas in foro) admirati sumus, intravimus. Huius ecclesiae propter librum Corinne memor eram, quoniam iterum caput de Florentina legi ut gradus Corinnae sequi possem. Sicut scholastici in Graecia cum Homero, ego in Italia cum Mme. de Staël...

'haec est domus dei et porta coeli'

'o crux ave spes unica'

'haec porta domini iusti intrabunt in eam'
in cruce legitur : 'in hoc signo vinces'
Ecclesias catholicas amo, Melli inquam, quod post horas linguae italicae difficiles, nunc ubique inscriptiones latinas facile lectu video !

'vado parere vobis locum'

'surrexit Christus spes nostra'

sepulchrum Galilaei Gallileii

sepulchrum Gino Capponi

sepulchrum in solo gradibus tritum e saeculo XV

apud aram quandam

sepulchrum Michaelangeli

coenotaphus Dante Aligherii

sepulchrum Machiavellii

lapis et aurum

sepulchrum Leonardo Bruni

sepulchrum Gioachino Rossini

'in onore della Madonna'

inter sepulchra 'romantici' nucupata

no subject
Date: 1 December 2007 09:00 pm (UTC)From:no subject
Date: 1 December 2007 09:50 pm (UTC)From: