15 January 2003

a. d. III Non. Ian.

Male dormivi. Paulo ante primam lucem experrectus sum. Denuo dormire non potui, sed demum dormitavi. Soror Mellis me exsuscitavit cum somniem.

Ientaculum et evocatio copiarum III horas sumpserunt, quod VII fuimus: II parentes, III sorores, et II amantes sororum.

----------------

Tandem in Museum Mancunii advenimus. Infeliciter congeries Graeca Romanaque et dimidium congeriei Aegyptiae clausae fuerunt. Res Aegyptae autem quae ad manum fuerunt splendidae sunt. VII corpora ibi sunt, quorum unum est in sarcophago aperto sub vitro, et est quoque sine integumentis. DCC annos ante Christo viverat. Vita erat Cantrix in Templo Ammonis (šm’yt m ht-ntr n imn) nomine Asru (3srw). Tabula iuxta nomen eius fert, sed in inscriptione in operculo sarcophagi eum invenire non potui. quadrantem horae eum exquisivi.

Melli et matri inscriptiones in sarcophagis et stelis recitavi. Plerumque formulae inferiarum sunt. Formulae frequentes sunt, sed laete recitavi. Ubi carmina recitantur sentio, fortasse etiam credo, mortuum inferias denuo accipere: dona avium pecorisque, panis, lintei alabastrique, turis, omnia bona puraque.

----------------

Postea domum ivimus. Piscatum & chips fuerunt cena. A Melle mysteriis curry saucensis inductus sum.

Post cenam brevem somnum habui. Inter hanc navigationem totam corpus meum nullam temporis sententiam habebat.

----------------

Nocte Mancunio in tabernam nocturnam nomine Jilly's ivimus. In Jilly's olim Bethany fuerat. Itaque ibi ire statueramus. Manus noster fuit V: Mel, sorores Alice & Bethany, amans Alicis Nobby, et ego.

Jilly's est ingens quemadmodum sunt plurime tabernae nocturnae quas in Europa videram. camera parva, in qua est musica quae nobis placet, maior est quam multae tabernae in Seattle.

Temeti moderati sunt. XXV libras vischii consumpsi et vix ebriosus sensi.

Omnes in taberna me magna cum venerationem acceperunt. coma saepe laudata est. Atqu vox americana neminen vexavit.

Ubi advenimus bona fuit musica. Carmina quas in tabernis nocturnis non diu auderamus hac nocte DJ cecinit. Saepe saltavimus. Dimidium musicae fuit techno, sed DJ non invidi. Melior fuit altrum musicae dimidium quam Veneris diei in Seattle.

Gotici e Britannia videtur bene saltare non possunt. (Ignoscete me, sed haec sunt verba puellae Britannicae.) Mel autem opime saltat, quod (dicit) in America saltere didicit. Soror Bethany quoque, quod Mel eam docuit.

Cum defessi sumus, Alice patrem vocavit, et in autocineto nos domum pater portavit. Fuimus ebriosi et turbulenti, sed conlocutio nostra videtur ei libuit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit