23 January 2003

prid. Non. Ian.

Domi remansimus. Dies fuit tranquillis et placidus. Vespere propinqui Mellis inviserunt.
Non. Ian.

Cum Alice et Nobby Liverpoolem ivimus. Prope urbis centrum pater Mellis nos reliquit et per urbem erravimus.

Speraveramus nos emptum ire, sed tabernae nobis non placuerunt. Multae etiam fuerunt clausae. Emptionem desperavimus et cibum quaesivimus.

Postea librarium invenimus. Multos libros venales habebat. Mel pretio dimidio novum librum de historica Serica emit. Primum numerum in serie Historiis Horribilis emi. Pretium fuit solum XCIXp.

Emptione perfecta, in museum ivimus. Aditus est gratis, quod Britannia est patria humana. Congeries Aegyptia videtur maior quam haec musei Mancunio. Atque congeries Romana Graecaque fuerunt apertae. Romani monumenti funerei Melli et mihi bene placuerunt.

Tabulatum summum est exedra astrologiae. Expositio est bona. Mihi partes gratissimae fuerunt instrumenti antiqui astrologici et duos libri latini de observationibus Veneris, qui in a.d. MDCXXXVIII scripti sunt.

In planetarium ivimus, et donationem amavimus.

In musei taberna donorum librum mirabilissimum inveni, in quo sunt descriptiones et picturae totius congeriei Aegyptiae. Atque pretio solum III librae. Dum omnia musei tales libros habeant!

Tramine domum revenimus.

--------------------------------

Mellis mater amicos vespere invitaverat. Terribiles sunt; in domu superiore igitur nos celavimus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit