18 July 2003

Bene me sentio et animo et corpore. Rationem vere ignoro. Insolitum est quod aegrotare me exspectaveram quia heri abnoctavi et postea vix IV horas dormivi. Eo tempore cognovi consilium abnoctandi esse stultum quod matutine in laborem debui et nuper labor difficilius fiebat (quod supra demonstravi).

In Re-barem cum Melle ivi; die Iovis solemus. Jasonem maxime amamus DJem et nuptiis nostris eum canere rogamus. Inana fuit taberna. Multi abfuerunt soliti rationibus incognitis. Alan domi maerebat. Sed cum carmen de Pulp cantum sit, Mel sententiam habuit splendidam quam Kelly effecit. Telephonice Alanem appelavit ut carmen audire potuit. Ita ei ut e domo discedeat et gaudeat persuasimus. Consilium successit; semper sapientissima est Mel.

Arcanum salubritatis est fortasse cibus post noctem saltationis potationisque. Cibus postestatem temetorum vicit.

In popina David ebriosior fuit. Colloquari nobiscum non potuit at blateravit clamavitque. Fere nisi persona Jackie Hell tectus est. Immo tectius quam Dame Hell fuit, sed spectaculum eius ea nocte omnes in popina oblectavit.

Dum discessimus e popina David adeo fuit ebriosus ut alii amici nos rogaverunt compertum rediti domum eius habere. Alan eum autocineto domum adduxit. Hodie vesperi Alanem causa Kareoke cantandi obviam ibimus. Si reliquum narrationis sit, tum discemus.

Post cenam cum Melle domum reveni. Sed iam bene habuimus; itaque confestim non obdormivimus. Propter... heu, intellegitis.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit