20 July 2003

Varie haec expositio ibat inconstanterque. Multos in animo agito. Atque vere sunt coniunctiones inter sententias, quamvis parvae sint.

E Novo Eboraco hebdomadem Michael visendi causa revenit. Vix eocum collocutus sum. Breve ei erat tempus et multi eum visere desiderabant. Sed paene nulla colloquia habuimus. Cum demigraverit hoc exspectaveram. Etiam tristis est res ista. Utcumque amicus demigrat de vita mea cadit.

Amicitia mihi interest, sed sine propinquitate nescio quomodo agere. Epistulas vel charta vel ordinatro male scribo. Telephonum me terret. Eheu, quoque satis difficultates habeo amicitia coram amicis. Timidior sum et sermunculum non amo. De rebus magnis disceptare malo. Rari locus de litteris neque historia disceptandi diutius datur. Et animus mihi et anima siccitatem sentiunt et sic dolent.

Post paucos temetos sermocinari possum, sed ducere colloquium difficile est. Oratione multos declamo et postea saltem sermo mutat vel aliquis e mensa discedit ut mingat. Ita tacere soleo.

Dum e hac urbe discessero scio me numquam respecturum esse. Amicos semper amabo et in parte cordis parva semper retinebo. Fortasse Londinium navigabunt ut Mellem et me visant. Invitationes iam datae sunt. An fortasse nemo viset. Non respiciam.

Saepe in solitudine mentis habito.

Imagines in mente habeo occultas. Fulgores sunt posteri quod fieri potest. Vel fortasse sunt desideria et idolona. Clarissime autem hos sentio aut sint omines aut sint somnia. Me video nocte in desertis sub pyramidos stare abnoctandi in templo vicino causa; vel pedibus per Pragenses vias nivales vagari cum ephemeride chartae in sinu, tabernam aut cafeam me petere; vel in Lycio colle remoto in umbra sarcophagi Les Fleurs du Mal legere.

Solum enim me in imaginibus semper video. Spero hanc solitudinem nihil significare.
Si liber À rebours Huysmansis legitur, sic legendus est: in lecto cum pulchra puella nuda quae iuxta lectori dormit.

Dum mane sic lego, somnus me vincere coepit. Oculi defatigaverunt, et imago linearum verborum dum ab libro spectabam in viso remanebat. Deinde verba in coxa eius inscripta videbantur.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit