29 November 2003

Cum e Germania revenissemus, corpora nostra tempus recte non sentiebant. In ephemeride scribere volebam sed tempus ad scribendum tempus vigilantiae non aequabat. Sic solum hoc tempore omnia narrare incipio.
Tot dictatum est. Fortasse in principio incipiam.

De tempore ante caerimonia convivioque nihil dico nisi hoc: exspectatione tortus sum. Adeo fuit mihi commotio ut manus tremuerint. Ita permultas horas donec vespere egi.

Denique advenit hora et in Re-Bar profecti sumus. Interdum hospes dein pervenerunt et omnes salutare conati sumus dum adparationes ultimas mille faciebamus. Laetus fui ut cum amicis collocutus sim sed vereor ne vix cohaeserim.

Caerimonia ipsa fuit brevis, quod caerimoniae longae, ut videbamus, saepe sunt hospitibus incommodae. Dulcis fuit et fatua quoque: baiulus anulorum e.g. fuit Robot Scot. Postea fuerunt placentae et champagne. A Kelly et patre Mellis ducibus champagne propinata est. Orationes eorum uterque fuerunt flexanimae. Kelly nos et amorem nostum laudavit; Pater Mellis dixit de laetitia sua et de salutatione acre inter amicos nostros quam sensit -- acriorem sensit salutationem in taberna quam in ecclesia ei vetusta.

Mox spectaculum coepit. Sylvia, Ursula et Jackie cantaverunt. Reliqua noctis pars DJi cessa est. CDem nobis incendit cum canit. Atque, quoniam clara carmina celeriaque canit, amici nostri nobiscum fossam moshandi formaverunt. Non fuerunt nuptiae primae in quibus moshavimus, sed maxime tamen fuit nobis gaudium.

Tot sentio me praetermississe. Permulta singula parva non explicavi. Nihil autem mei refert nisi hoc: Mellem amo et nunc in aeternum una erimus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit