Hochzeitsreise I - Anfang
30 November 2003 02:53 pmquo in capite par nuper maritum Berolinum sine casu proficiscatur
Vere, secunda die post matrimonium Berolinum sine casu profecti sumus. Noctem ante navigationem vix dormivi: desinere de itinere cogitare non potui. Adeo fuit mihi insomnia ut credidissem me in aeroplano dormire -- hahae, erravi!
Volatus enim sat fuit gratus. Carmina Propertii Heineique legi et in pugillaribus aliquantulum scripsi. Volatus fuit bonus sed vinum cum cena fuit... fere adeo malum ut de isto seperatim scribam. Horas III Londinii inter aeroplana exspectare debuimus. Per aeroportae tabernas erravimus ut Mel Walkers Crisps et Monster Munch adipiscatur.
Volatum quoque parvum ad Tegel sine casu egimus. Sub Zoo (Banhof Zoologischer Garten) coenautocinetum vecti sumus, deinde S-Bahn ad Alexanderplatz. U5 propter aedificationm emendendi non vehebatur; igitur coenautocinetum Ersatz-Verkehr in Friedrichshain ad deversiorum nos vexit. Memoriae cerebrum fatigatum inundaverunt; odor Bahnhofis mihi dulcior fuit rosis.
Aditus in deversiorum non fuit nimis difficilus, sed casu latine dicere volebam. Feliciter germanice loqueri potui. Clavem mox adepti sumus et tabulata ascendimus V ut obdormiamus.
Deversorium nobis fuit Pegasus, quondam Fredriks, quod adiacet quadrivio Straße der Pariser Kommune et Karl Marx Allee, ubi olim cum Michaelo commoratus sum. Hic multa cum nomine mutata sunt et multa autem sunt eadem. Mel paulatim locum amare incipiabat; ego statim iterum adamavi. Confiteri autem me opportet: non omnia magica loci remanent.
Memini me et Michaelum in vestibulo Fredriks, absintho ebriosos (e Praga hoc attuleramus), in lectis nos fudisse et de variis collocuti esse; tum enim scivimus Mellem a scaena defuisse. Lectus tertius adfuit vacuus. Mel in hoc lecto spiritu adesse decrevimus. Hunc lectum Melli ostendere annos III volebam. Eheu, afuit.