4 December 2003

Quo in capite musea explorare incipiunt

Mane ad Ostbanhof ambulavimus. Ientaculo Döner edimus quod diu hoc exspectabam. Postea horam Ostbanhof ipsum exploravimus. In commentariorum taberna pavimus, dein ab S-Bahn ad Museumsinsel vecti sumus.

Parumper in insula ambulavimus, vel erravimus, et tandem Pergamon invenimus. Primum, certe, aram Pergamonensem spectavimus. Musem infeliciter, ut aiunt signa multa, renovatione permulta eget et camera arae falis ingentibus obsidetur. Magnificentia templi granditasque parum celantur, tamen templum illud marmoreum, etiamsi ruina, mirabile est pulchrumque.

Post ruinas et statuas graecas et romanas, Ishtaris Portam Babylonicam spectavimus (O porta magna! ut ait saepe vocativi examplis Wheelock). Mushushu-dracones Mel maxime amavit; vultus eorum, similem sunt vultu felis illae. Sub porta pecuniam ad conservandum archeologicae Irakensis reficendumque in arcam dedi.

In musei libraria praedam magnam adepti sumus. Omnem pecuniam nostram libros insumere potuerim sed abstinenter egi. Permulti libri quos desideravi ibi adfuerunt, sed triste nullus de lingua Akkadica. Librum autem de Mysteriis emi. Cartualas cursuales Mel nancta est et librum de Ishtaris Porta.

Mel mihi se dixit dracones et kerub-genios et monstra alia statuis hominum anteponere. Igitur vidis quare illam amem.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit