De vino et aeroplano
24 December 2003 01:09 pmBis in aeroplano hoc spectaculum actum est. ante cena hospitae aeriae cum plaustris alam inambulaverunt et ab omnibus vectoribus petiverunt num vinum cum cena vellent. Quisquis vinum se ait velle, dein ei rogatio facta est, "aut sanguineum aut album?"
Dicasne rogationem esse iustam? Fortasse sit, sed solus qui cenae naturam scit sic credit. Sit qui vinum optat cum ignorantia cenae vel dissolutus vel philistinus. Itaque "qualis," inquam, "est cena." atque responso dato, recte optavi: album cum gallinis, sanguineum cum bubula. je ne veux point être snob; mais pour l'amour d'oenologie, j'ai agi comme il faut.
Hoc dicto, paucis verbis vinum describo, quod pauca verba valet. Libro oenologiae consulto, dicam "mou, fade et neutre -- presque sans caractère." Vel latine dicitur: paene aqua. Vinum fuit, sed solum quoniam non fuit aliud. Eorum color fuit dissimilitudo sola. Plus innata sunt in Oceano quam Dionyso. Hélas!