26 December 2003

Christi diem natalis totam e domo Mel et ego non profecti sumus. Vestimenta enim dormitoria non mutavimus. Immo solum vestimenta dormitoria hanc diem induimus, quoniam nihil sub lodicibus gerimus. Sine tactu cutis illae in me bene dormire nolo. Sed digredior...

Postea quam e cubile repsimu, quod fatigati etiam fuimus mane tamen propter commotionem dormire non potuimus, caffeam coxi. Dum in prelo ferbuit, dona aperuimus quae a parentibus Mellis missa sunt: Melli liber de anthropologia sociali et mihi fasti vorborum linguae anglicae "oblitorum." Dein cum caffea in manu, dona nobis aperuimus.

Floydi (feli Mellis) dedimus scitamenta carnis et pilas cum tintinabulis.

Melli dedi: librum fabellarum Sericarum, Lordis Dunsanyis librum The Book of Wonder (parvam editionem pulchram MCMXVIII), et instrumenta Legonis nomine Arcem Draconis.

Mihi dedit Mel: instrumenta II Legonis - Angiportum Knockturn Harri Potteris et Apollinem XI navem lunarem. Atque magnum donum mirabile mihi dedit: Smithi Hallique MDCCCLXXI A Copious and Critical English-latin Dictionary.

Horas in lecto sedi et thesaurum legi et Mel libros eius. Postea in solo Legones aedificavimus. Cenam Mel agninam coxit. Dies tranquillissima fuit dulcissimaque. Vere visum est idyllicum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit