Heri media nocte e fenestra in insulae areola fulmen vidimus. Inspectione originem eius vidimus non e coelo sed e machina photographica vicinarum esse. Vehementer enim ninxit, et adeo nix est eventus rarus ut multi e fenestris et in viis photographicas impresserint.
Itaque caligas et paenulas Mel et ego celeriter induimus et in viam profecti sumus. Cum manu illae in mea per vias niveas erravimus. Basiavimus et columbati sumus; dulcis fuit nox amabilisque. Amatores fuimus, deinde adulescentuli, dein iterum amatores. Mundus sub nive tacuit. Nisi ego et illa nil remansit.