Heri media nocte e fenestra in insulae areola fulmen vidimus. Inspectione originem eius vidimus non e coelo sed e machina photographica vicinarum esse. Vehementer enim ninxit, et adeo nix est eventus rarus ut multi e fenestris et in viis photographicas impresserint.

Itaque caligas et paenulas Mel et ego celeriter induimus et in viam profecti sumus. Cum manu illae in mea per vias niveas erravimus. Basiavimus et columbati sumus; dulcis fuit nox amabilisque. Amatores fuimus, deinde adulescentuli, dein iterum amatores. Mundus sub nive tacuit. Nisi ego et illa nil remansit.

Date: 31 December 2003 12:10 pm (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
columbati sumus

Quam bonum vocabulum


Amatores fuimus, deinde adulescentuli, dein iterum amatores

Hmm...

"Tempus subsicivum posset esse tempus tecum tritum, nobis ridentibus sicut parvuli, viventes sicut amantes, voluti sicut tonitrus sub stramentis. Nempe equidem hac de causa id caerulea dicunt."

Nunc iram tuam defugo ;)

Re: Dies irae

Date: 4 January 2004 09:21 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Heu sed melius dixissem viventibus atque volutis

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit