plus de fide philosophica
6 February 2004 09:03 pmHodie otiose de philosophica legi. Dum legebam, de fide, dico diserte de facino credendi, cogitabam. Multi, nimis fere, ut videtur, omnia quae discent, sibi ad fidem accommodare conantur; quod non bene sedet aut prorsus negant aut, ut id accommodetur, mutare petunt.
Nam, qui rem novam considerat, e fide sua scilicet progreditur. Re animadversa, sapiens ratione cordeque suo vim rei exisimat. Si rem sic inanam esse existimat, vel recusat vel negat. Si valet res, eam sumet et fidei scientiaeque adiunget, et fortasse fides ipsa accessione mutata erit. Immutabilitas fidei est proprium stultorum fanaticorumque.
Unde enim fanatici fidem suam adipiscuntur? Quoniam cum scientia non nati sunt. Aliquis aliquando aliquod eis dicere debuerat, et hoc semen fidei omnis factum est. Quam ob rem hoc veritatem immutabilem credat, nescio. Mihi videtur, si unus homo veritatem ullam dicere possit, saltem exstet possibilitas ab alio homine veritatem inveniendi. Quod maxime non intellego, est qui, semel re e libris humanis credita, reliquum sententiarum in mundo audire pertinaciter desinit. Peiores sunt qui non ex hominum verbis, sed ex se, vel recta ex ore deorum sapientiam ultimam se accipisse dicunt. Illi sunt vecordes, aut saltem inflati intolerabilesque. hi, iam si dei erroris expertes exisimantur, ipsi erroris capacitatem habent. Qui se credit mentem dei totam intellegere... ei clamo "hybris!"
Quod credo, teneo. Tamen iam audio et numquam me summam philosophicam attiguisse opinor. Malo discere, et si me oportet dicere "errabam," non me pudet. pudor solus, dedecus solum est ignorantia obstinata. Malo stultum quondam videri quam stultum in aeternum.