de nihilis et omnibus
25 March 2004 08:41 pmPars vitae meae maior studio exprimendi unam sententiam solam absumitur. Sententiam illam in animam arcte teneo. Illam semper sentio, de illa semper cogito, hac et illac excogito sed numquam homini alio exposui. Quondam poemata conatus sum. Theatrum agebam et in scaena et a tergo; personas ibi sustinebam, saltabam et canebam. Peliculas scribebam faciebamque. Sculpturas fingebam. Paginas permultas verbis implebam. Omnia faciebam, artes experiebar omnes ut vocem sensui muto conferam. Vix tamen et raro ad veritatem dilectam appropinquavi.
Verbis careo accuratis, verbis certis subtilibusque egeo ego, qui ita verba magnopere amo; atqui verbum nullum adipisci possum. Sententia illa, vehementissima sententia ista, quam peto et depereo, cuius intellectionem perfectam deos posco et ab mysteriis flagito, membra mihi omnia complet, mentem sua vi suaviter implet et animam obsidit. Servus illae sum tamen liberari nolo. Non depono quod mihi carissimum est. Solum peto exprimam sententiam illam, quod donum est enim meum magnum. Atque exprimi debet, quoniam Pulchritudo est, casta maestaque Venus ipsa.