(no subject)
30 March 2004 10:50 pmDie Saturni mane exsperecti sumus ut Artis Museum Seattlensis invisamus. De insula nostra ad museum ambulavimus quod in mediam urbem ambulare solemus. Hac autem die, sapientes fuimus et vicum emptorium evitavimus. Ibi die Saturni, die aprica praecipue, viae emptoribus divis illepidisque obstruuntur et vix pedes C gradi sine molestia possumus. Heri enim per vias vacus ivimus multas, sed cum turbae iterum occuramus, vexationes coeperunt. Turistae cum photomachinais et sine humanitate ubique vias obsederunt.
Tandem sine caede Mel et ego ad museum pervenimus. Hebdomade postrema hoc consilium habueramus, sed adeo saevae nobis fuerunt crapulae ut e cubile non donec hora undecima serpserimus. Itaque die Veneris nocte domi remanseramus et tranquille legeramus ne bis consilium nostrum perdamus.
Congeriem novam habet musem, cameras aliquot rebus Mesoamericis plenas. Mel, paucis lectis libris de Incis Mayis Aztecibus, quippe museum invisere volebat. Igitur invisimus. Et bonum fuit mueum sed... parvum. Musea maiora nuper Berolini videramus, rebus antiquis magnis mirisque plena. Atque nos infantes museis ingentibus -- illa Londini, ego Novi Eboraci -- circumdati eramus. SAM ad Museum Britannicum, ad metropolitanum Museum Artis aequiparare non potest.
Post museum, cenavimus et post cenam, iterum in librarium ivimus, quoniam pretium omnium librorum quinta parte demissum est. Libri vili sunt nobis illecebrosiores sicut carmen sirenium.
Dein domum ut legat et Graece studeam, dein in tabernam nocturnam Mercurium.
Plenus hominibus fuit Merc'(ut vulgo dicitur) sed neminen ex eis nisi tabernarios novimus. Immo, adfuerunt homines quos novimus, sed nullum ex eis (iterum dico nisi tabernarios) amamus. Vel toleramus. Sed et ii tamen perpauci fuerunt. Ubi, inquimus mirantes, sunt amici nostri? Olim taberna ab amicis comitibusque aliis reppleverant. Nunc omnes evanuerunt. Senueruntne? Exne vel urbe vel 'scaena' gothica discesserunt? Quod enim accidit nescimus.
Itaque e taberna discessimus ut in alia proxima amicos venemur. Amicas IV invenimus, unam ex eis enim quae largiter pocula quibusque multa emit, ut solet. Hac taberna calusa, ad Mercurium revenimus omnes ut saltemus, quod musica ibi melius fit cum spiritus exarescuit. Nondum quartam horae partem adfueramus cum Mel fossam moshandi impulit.
Multa nocte, vulnerati sed laeti, domum titubavimus.