De opinionibus aliorum
9 April 2004 09:16 pmItane reconditus sum, motusne animi omnes celo, ut amici me putant Stoicum? Nuper colloquiis amici mei me dicebant immotum, firmum, frigum paene et stabilem. Nam, non me scaenice gero. Animum flagitiose non ostendo ut conspiciar. Facies sedata maneat, sed qui verba mea audiat, ut fortasse credebam stulte, me ipsum, sententias veras vel profundas vel profusas videat. Sed placatum me vocant durumque. Cicatrices quas gero contradicunt, historias alias narrant, sollicitudines debilitates, curas enim et humanitatem eloquuntur.
Olim autem celare didici. Atque necesse erat valde latebra: igitur felicitatem, vel saltem stabilitatem, simulare discabam. Quoniam iterum in sanatorium conici nolebam. Itaque mihi vovi extrinsecus maneam.
Nunc diu sententias sensusque adeo penitus occultabam ut nemo supicetur, nemo iam credat ea exstare. A pectoribus amicorum abalienor. Tamen amicitia remanet. Longinqua enim est et tenuis, imbecillis paene et marcida. Αναχωρητης, homo solitarius sum, etiam modo in turba garula.
Itaque in solitudine scribo ut animam nudetur. Atque fortasse sic est mihi melius, quoniam sententiis illecebrosis delectari possim solus.