Tesseras IV fabulae Hedwig and the Angry Inch Alani Steve dederat gratis. Alan Mellem et ego, Tersam et Andyem secum et Kellye invitavit. Steve sollicitationes primae noctis habuerat, sed celeriter eas oblitus est. Carmine enim postremo saltavit. Fabula fuit bona beneque acta est. Ridebamus, flebamus, etc... si vel fabulam vel peliculam numquam spectavisti, mehercle, specta!
Caryn occupatissima labore scholaque est, sed noctem unam ut nos visat in urbem advenit. Post fabulam nos in Re-bare (quod fabula ibi agitur) adsecuta est. Temeta tum III potueramus; itaque propere II magnas ebibit vodkas ne post nos relinquat. Robusta est puella; mox ebriosa fuit sed non aegra -- si egomet quam celeriter bibuissem, pro certo vomuissem. Post 'hora tabernaria' in Re-Bare mansimus, quod Steve cibum causa incepti fabulae emit. Sic in pool-mensa cenavimus.
Multa decadentia tempus parvum complebamus. Mane hora quarta discedere debuit Caryn. Vix igitur dormivimus.