24 May 2004

Me piget taedetque. Vere fastidio ac totam per animam stomachor. Taetra veritas foeda est sic: nemo est quin nescit, sed et quin ignorantiam suam sicut scientia summa sit.

Hinc proficiscitur odium meum. Religiosi opinantur se veritatem habere quod dei eis evulgaverunt. Philosophi opinantur se veritatem habere quod eam ratiocinati sunt ipsi. Physici opinantur se veritatem habere quod actiones naturae descripserunt. Cur non vident rationes suos deficere, vel saltem deficendi possibilitatem agnoscunt? Multa enim intellegunt; sed credentes se omnia intellegere nihil sciunt.

Ουν ο Σωκρατης, λεγων οτι ουδεν οιδεν, μονος ο την αληθειαν γιγνωσκων εστιν.

Tibi propino, o Philosophia, tu nequam insulseque cunne!

-------

Sed, vere, philosophiam amo. Veritatem absolutam nec praestolor nec requiro. Responsa ultima e mundo caeloque trahere non possum; non credo hominem ullum trahere posse. Rogationes sine responsis considerare amo, immo debeo. Sine philosophia, mens nihil bene ad animadvertendum habeat et sors mea sit vecordia supervacua.

-------

Ignosce mihi; cum crapula in capite tympana verberat, philosophiam legere non debeo. Atque stylus me effugere debet.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit