De morbo et libris
2 June 2004 07:26 pmMaximam hebdomadis postremae partem aegrotabam. Denique, heu plerumque, valeo, sed tussis iam cunctatur. Maxime est hoc venustum, crede mihi, tali cum tusse pituitosa cottidie agere.
Itaque, infeliciter, aegrotans vix legebam. Vix etiam scribebam cogitabam agebamque, sed tanto cum odio impotestas lectionis mihi peius nocebat. Dies II non laboravi, sed et solum CXX paginas apud Voltarii perlegi. Atque librum vespere die Lunae emeram, quod valde legere desiderabam,: editionem Classiques Garnier Opera Philosophica (tome II) Renati Cartesii, in quibus sunt Meditationes de Prima Philosophia et Latine et Francogallice.
Nunc autem, ut dixi, valeo. Mel et ego ad librariam iimus, et libros emimus plures. Liber ibi diu me temptabat, et denique deliciis eius illictus sum. Postea in caffeo libros nobis novos legimus. Mel Geoffrei Ashei The Hell-Fire Clubs legit et ego Leibnitii scripta Latina de continuo, quae enim amare me credo tamen rationibus eius omnibus non adsentio. Nihilominus philosophiae Latine lectionem gaudeo.