(no subject)
8 July 2004 08:29 pmNuper bene dormire nequeo. Bilis plenum sentio intestinum. Fortasse alia aliam efficit difficultas. Die Solis scriptum magnum coepi, sed iamdudm hoc, propter animae statum, maeste algebat. Sententiae atrae mentem invaserunt; non possum ab istis mentem avertere. Imagines horriferae vigilem me sopitumque obsident. Tamen de eis dicere recuso, quod verba idonea mihi deficiunt. Solum dico, quod pro certo scio, me inritabilem mollioremque esse.