Nuper bene dormire nequeo. Bilis plenum sentio intestinum. Fortasse alia aliam efficit difficultas. Die Solis scriptum magnum coepi, sed iamdudm hoc, propter animae statum, maeste algebat. Sententiae atrae mentem invaserunt; non possum ab istis mentem avertere. Imagines horriferae vigilem me sopitumque obsident. Tamen de eis dicere recuso, quod verba idonea mihi deficiunt. Solum dico, quod pro certo scio, me inritabilem mollioremque esse.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit