20 July 2004

Poemata raro legit Mel, sed nuper inclinationem habet. Cupiditas poemata legendi novum est; credo hanc e studio Serico progredi. Ut linguam Seriam melius discat, carmin domus regiae T'angae Anglice reddebat. Sed et Germanicum oblivisci non vult, itaque libros Germanicos petit.

Libros niper duos Rilkei (auf Deutsch, natürlich) emit. Nam, aliquando scripta Rilkea diligo, sed maximam carminum partem iudico religiosissiorem esse. Mel hodie multa e libro uno carmina et postea mihi dixit se adsentiri. Itaque me rogavit sibi Heinei carmina ostendere.

Laetissimus nunc sum, quod Heine est poeta Germanica mihi dilectissimus. Puto illam opera Heinea amare; persaepe de rebus tristis atrisque scripsit. Porro illi opera Paul Flemingi, Emmanuel Geibelii, et Goethei monstrare volo.

Consilium cepimus, ut die vel Saturnae vel Lunae ad hortos propinquos eamus et sub arbore umbroso magna voce carmina Germanica legamus.

Deo volente, his diebus crapulosissimi non simus ne legere possimus. Heu, non Deo: is est, sicut Rilke ut dixi supra, quoque religiosior.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit