Hodie calamus mortuus est. Vel fortasse hier, nescio.
Nam, ioco existentialismi seorsum posito, re vera calamus meus, ille caeruleus pulchriscribens carus, quo chirographia modo mea elegantiam videtur, horribile fractus est. Adeo aegrotum defessumque me sentiebam, ut paene flere incipirem. Dein in iram mutavit subito tristitia et propere eum proieci.
Novum emi calamum eiusdem generis. non credo eum tam bene quam alium scribere, sed tamen non manat.
Nunc scripta omnia in ephemeride alia, quae liber est, in ordinatrum dactylographice scribo, ne tali ira motus hanc quoque deleam.
Hactenus, ecce hebdomas mea.